Clementine Vulgate
Księga Jeremiasza 34:11
Tytuł oryginalny
Prophetia Jeremiæ
Prophetia Jeremiæ
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terr, qu erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens :
Hc dicit Dominus Deus Isral : Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda, et dices ad eum : Hc dicit Dominus : Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni :
et tu non effugies de manu ejus, sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis : et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
Attamen audi verbum Domini, Sedecia, rex Juda : Hc dicit Dominus ad te : Non morieris in gladio,
sed in pace morieris : et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te : et v domine, plangent te : quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.
Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda qu reliqu erant, contra Lachis et contra Azecha : h enim supererant de civitatibus Juda, urbes munit.
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias fdus cum omni populo in Jerusalem, prdicans,
ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebrum et Hebram, liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, in Judo et fratre suo.
Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis : audierunt igitur, et dimiserunt.
Et conversi sunt deinceps : et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et famulas.
Hc dicit Dominus Deus Isral : Ego percussi fdus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra gypti, de domo servitutis, dicens :
Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebrum, qui venditus est ei : et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum : et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam.
Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut prdicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum : et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam :
et reversi estis, et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis ut essent liberi et su potestatis, et subjugastis eos ut sint vobis servi et ancill.
Propterea hc dicit Dominus : Vos non audistis me, ut prdicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo : ecce ego prdico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terr.
Et dabo viros qui prvaricantur fdus meum, et non observaverunt verba fderis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus,
principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terr, qui transierunt inter divisiones vituli :
et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus qurentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus cli et bestiis terr.
Et Sedeciam regem Juda, et principes ejus, dabo in manus inimicorum suorum, et in manus qurentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.
Ecce ego prcipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et prliabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni : et civitates Juda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator.