„Czy mało mam obłąkanych, że jeszcze tego sprowadziliście, aby szalał przede mną? Czy ten ma wejść do mojego domu?”

Biblia Warszawska: I Księga Samuela 21,16

Clementine Vulgate
Księga Jeremiasza 31:25

Tytuł oryginalny
Prophetia Jeremiæ
31:1
[In tempore illo, dicit Dominus,ero Deus universis cognationibus Isral,et ipsi erunt mihi in populum.
31:2
Hc dicit Dominus :Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio :vadet ad requiem suam Isral.
31:3
Longe Dominus apparuit mihi.Et in caritate perpetua dilexi te :ideo attraxi te, miserans.
31:4
Rursumque dificabo te, et dificaberis, virgo Isral :adhuc ornaberis tympanis tuis,et egredieris in choro ludentium.
31:5
Adhuc plantabis vineas in montibus Samari :plantabunt plantantes,et donec tempus veniat, non vindemiabunt.
31:6
Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim :Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.
31:7
Quia hc dicit Dominus :Exsultate in ltitia, Jacob,et hinnite contra caput gentium :personate, et canite, et dicite :Salva, Domine, populum tuum, reliquias Isral.
31:8
Ecce ego adducam eos de terra aquilonis,et congregabo eos ab extremis terr :inter quos erunt ccus et claudus,prgnans et pariens simul,ctus magnus revertentium huc.
31:9
In fletu venient,et in misericordia reducam eos :et adducam eos per torrentes aquarum in via recta,et non impingent in ea,quia factus sum Israli pater,et Ephraim primogenitus meus est.
31:10
Audite verbum Domini, gentes,et annuntiate in insulis qu procul sunt,et dicite : Qui dispersit Isral congregabit eum,et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
31:11
Redemit enim Dominus Jacob,et liberavit eum de manu potentioris.
31:12
Et venient, et laudabunt in monte Sion :et confluent ad bona Domini,super frumento, et vino, et oleo,et ftu pecorum et armentorum :eritque anima eorum quasi hortus irriguus,et ultra non esurient.
31:13
Tunc ltabitur virgo in choro,juvenes et senes simul :et convertam luctum eorum in gaudium,et consolabor eos, et ltificabo a dolore suo.
31:14
Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine,et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.
31:15
Hc dicit Dominus :Vox in excelso audita est lamentationis,luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos,et nolentis consolari super eis,quia non sunt.
31:16
Hc dicit Dominus :Quiescat vox tua a ploratu,et oculi tui a lacrimis,quia est merces operi tuo, ait Dominus,et revertentur de terra inimici :
31:17
et est spes novissimis tuis, ait Dominus,et revertentur filii ad terminos suos.
31:18
Audiens audivi Ephraim transmigrantem :Castigasti me, et eruditus sum,quasi juvenculus indomitus :converte me, et convertar,quia tu Dominus Deus meus.
31:19
Postquam enim convertisti me, egi pnitentiam :et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum.Confusus sum, et erubui,quoniam sustinui opprobrium adolescenti me.
31:20
Si filius honorabilis mihi Ephraim,si puer delicatus !quia ex quo locutus sum de eo,adhuc recordabor ejus.Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum :miserans miserebor ejus, ait Dominus.
31:21
Statue tibi speculam,pone tibi amaritudines :dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti :revertere, virgo Isral,revertere ad civitates tuas istas.
31:22
Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ?quia creavit Dominus novum super terram :femina circumdabit virum.
31:23
Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral :Adhuc dicent verbum istudin terra Juda et in urbibus ejus,cum convertero captivitatem eorum :Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justiti, mons sanctus :
31:24
et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul,agricol et minantes greges.
31:25
Quia inebriavi animam lassam,et omnem animam esurientem saturavi.
31:26
Ideo quasi de somno suscitatus sum :et vidi, et somnus meus dulcis mihi.
31:27
Ecce dies veniunt, dicit Dominus,et seminabo domum Isral et domum Judasemine hominum et semine jumentorum.
31:28
Et sicut vigilavi super eosut evellerem, et demolirer, et dissiparem,et disperderem, et affligerem,sic vigilabo super eosut dificem et plantem, ait Dominus.
31:29
In diebus illis non dicent ultra :Patres comederunt uvam acerbam,et dentes filiorum obstupuerunt.
31:30
Sed unusquisque in iniquitate sua morietur :omnis homo, qui comederit uvam acerbam,obstupescent dentes ejus.
31:31
Ecce dies venient, dicit Dominus,et feriam domui Isral et domui Juda fdus novum,
31:32
non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorumin die qua apprehendi manum eorumut educerem eos de terra gypti,pactum quod irritum fecerunt :et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
31:33
Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Isralpost dies illos, dicit Dominus :dabo legem meam in visceribus eorum,et in corde eorum scribam eam,et ero eis in Deum,et ipsi erunt mihi in populum :
31:34
et non docebit ultra vir proximum suumet vir fratrem suum,dicens : Cognosce Dominum :omnes enim cognoscent me,a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus :quia propitiabor iniquitati eorum,et peccati eorum non memorabor amplius.
31:35
Hc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei,ordinem lun et stellarum in lumine noctis :qui turbat mare, et sonant fluctus ejus :Dominus exercituum nomen illi :
31:36
Si defecerint leges ist coram me, dicit Dominus,tunc et semen Isral deficiet,ut non sit gens coram me cunctis diebus.
31:37
Hc dicit Dominus :Si mensurari potuerint cli sursum,et investigari fundamenta terr deorsum,et ego abjiciam universum semen Isral,propter omnia qu fecerunt, dicit Dominus.
31:38
Ecce dies veniunt, dicit Dominus,et dificabitur civitas Domino,a turre Hananeel usque ad portam anguli.
31:39
Et exibit ultra norma mensurin conspectu ejus super collem Gareb,et circuibit Goatha,
31:40
et omnem vallem cadaverum, et cineris,et universam regionem mortisusque ad torrentem Cedron,et usque ad angulum port equorum orientalis,Sanctum Domini :non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.]

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Pokój zostawiam wam, mój pokój daję wam; nie jak świat daje, Ja wam daję. Niech się nie trwoży serce wasze i niech się nie lęka.
Jan 14:27

W Chrystusie

Jeśli wyznajemy grzechy swoje, wierny jest Bóg i sprawiedliwy i odpuści nam grzechy, i oczyści nas od wszelkiej nieprawości.
I Jan 1:9

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Żydzi uważają że ze wszystkich 613 nakazów Tory, te które znajdują się w (V Mojż 22:6-7) są najmniej ważne.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić