Clementine Vulgate
Księga Izajasza 59:5
Tytuł oryginalny
Prophetia Isaiæ
Prophetia Isaiæ
[Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat,neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
Sed iniquitates vestr diviseruntinter vos et Deum vestrum ;et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis,ne exaudiret.
Manus enim vestr pollut sunt sanguine,et digiti vestri iniquitate ;labia vestra locuta sunt mendacium,et lingua vestra iniquitatem fatur.
Non est qui invocet justitiam,neque est qui judicet vere :sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ;conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
Ova aspidum ruperunt,et telas arane texuerunt.Qui comederit de ovis eorum, morietur ;et quod confotum est, erumpet in regulum.
Tel eorum non erunt in vestimentum,neque operientur operibus suis ;opera eorum opera inutilia,et opus iniquitatis in manibus eorum.
Pedes eorum ad malum currunt,et festinant ut effundant sanguinem innocentem ;cogitationes eorum cogitationes inutiles :vastitas et contritio in viis eorum.
Viam pacis nescierunt,et non est judicium in gressibus eorum ;semit eorum incurvat sunt eis :omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
Propter hoc elongatum est judicium a nobis,et non apprehendet nos justitia.Exspectavimus lucem, et ecce tenebr ;splendorem, et in tenebris ambulavimus.
Palpavimus sicut cci parietem,et quasi absque oculis attrectavimus :impegimus meridie quasi in tenebris ;in caliginosis quasi mortui.
Rugiemus quasi ursi omnes,et quasi columb meditantes gememus :exspectavimus judicium, et non est ;salutem, et elongata est a nobis.
Multiplicat sunt enim iniquitates nostr coram te,et peccata nostra responderunt nobis,quia scelera nostra nobiscumet iniquitates nostras cognovimus.
Peccare et mentiri contra Dominum,et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri,ut loqueremur calumniam et transgressionem ;concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
Et conversum est retrorsum judicium,et justitia longe stetit,quia corruit in platea veritas,et quitas non potuit ingredi.
Et facta est veritas in oblivionem,et qui recessit a malo, prd patuit.Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus,quia non est judicium.
Et vidit quia non est vir,et aporiatus est, quia non est qui occurrat ;et salvavit sibi brachium suum,et justitia ejus ipsa confirmavit eum.
Indutus est justitia ut lorica,et galea salutis in capite ejus ;indutus est vestimentis ultionis,et opertus est quasi pallio zeli :
sicut ad vindictam quasi ad retributionemindignationis hostibus suis,et vicissitudinem inimicis suis ;insulis vicem reddet.
Et timebunt qui ab occidente nomen Domini,et qui ab ortu solis gloriam ejus,cum venerit quasi fluvius violentusquem spiritus Domini cogit ;
Hoc fdus meum cum eis,dicit Dominus :spiritus meus qui est in te,et verba mea qu posui in ore tuo,non recedent de ore tuo,et de ore seminis tui,et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus,amodo et usque in sempiternum.]