Clementine Vulgate
Księga Ezdrasza 1:7
Tytuł oryginalny
Liber Esdræ
Liber Esdræ
In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremi, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens :
Hc dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terr dedit mihi Dominus Deus cli, et ipse prcepit mihi ut dificarem ei domum in Jerusalem, qu est in Juda.
Quis est in vobis de universo populo ejus ? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, qu est in Juda, et dificet domum Domini Dei Isral : ipse est Deus qui est in Jerusalem.
Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.
Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levit, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad dificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem.
Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his qu sponte obtulerant.
Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, qu tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui.
Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda.
Et hic est numerus eorum : phial aure triginta, phial argente mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta : universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.