„Oto Ja wyślę anioła mego, aby przygotował drogę przede Mną, a potem nagle przybędzie do swej świątyni Pan, którego wy oczekujecie, i Anioł Przymierza, którego pragniecie. Oto nadejdzie, mówi Pan Zastępów.”

Biblia Tysiąclecia: Księga Malachiasza 3,1

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Estery 1:15

Tytuł oryginalny
Liber Esther
1:1
In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque thiopiam super centum viginti septem provincias,
1:2
quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit.
1:3
Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et prfectis provinciarum coram se,
1:4
ut ostenderet divitias glori regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potenti su, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
1:5
Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum : et jussit septem diebus convivium prparari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat.
1:6
Et pendebant ex omni parte tentoria rii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant : quod mira varietate pictura decorabat.
1:7
Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et prcipuum ponebatur.
1:8
Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, prponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.
1:9
Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.
1:10
Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, prcepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant,
1:11
ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius : erat enim pulchra valde.
1:12
Qu renuit, et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
1:13
interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac jura majorum
1:14
(erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant) :
1:15
cui sententi Vasthi regina subjaceret, qu Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.
1:16
Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus : Non solum regem lsit regina Vasthi, sed et omnes populos et principes qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.
1:17
Egredietur enim sermo regin ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant : Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit.
1:18
Atque hoc exemplo omnes principum conjuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum : unde regis justa est indignatio.
1:19
Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam prteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, qu melior est illa, accipiat.
1:20
Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunct uxores, tam majorum quam minorum, deferant maritis suis honorem.
1:21
Placuit consilium ejus regi et principibus : fecitque rex juxta consilium Mamuchan,
1:22
et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis : et hoc per cunctos populos divulgari.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Są jak straszak na polu ogórkowym, nie mówią, trzeba je nosić, bo nie mogą chodzić. Nie bójcie się ich, bo nie mogą szkodzić, lecz nie mogą też nic dobrego uczynić.
Jer 10:5

W Chrystusie

Za wszystko dziękujcie; taka jest bowiem wola Boża w Chrystusie Jezusie względem was.
I Tes 5:18

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Słowo amen oznacza "Niech tak będzie".

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Oczy Pańskie patrzą na sprawiedliwych, A uszy jego słyszą ich krzyk.
Ps 34:16


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić