„Pomyślałem: Po tym wszystkim, co uczynił, powróci on do Mnie; ale nie powrócił. I zobaczyła to niegodziwa siostra jego, Juda.”

Biblia Tysiąclecia: Księga Jeremiasza 3,7

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Daniela 4:1

Tytuł oryginalny
Prophetia Danielis
4:1
Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo :
4:2
somnium vidi, quod perterruit me : et cogitationes me in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
4:3
Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.
4:4
Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldi, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum : et solutionem ejus non indicaverunt mihi,
4:5
donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso : et somnium coram ipso locutus sum.
4:6
Baltassar, princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi : visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra.
4:7
Visio capitis mei in cubili meo : videbam, et ecce arbor in medio terr, et altitudo ejus nimia.
4:8
Magna arbor, et fortis, et proceritas ejus contingens clum : aspectus illius erat usque ad terminos univers terr.
4:9
Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius : et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et besti, et in ramis ejus conversabantur volucres cli : et ex ea vescebatur omnis caro.
4:10
Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus, de clo descendit.
4:11
Clamavit fortiter, et sic ait : Succidite arborem, et prcidite ramos ejus : excutite folia ejus, et dispergite fructus ejus : fugiant besti, qu subter eam sunt, et volucres de ramis ejus.
4:12
Verumtamen germen radicum ejus in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et reo in herbis qu foris sunt, et rore cli tingatur, et cum feris pars ejus in herba terr.
4:13
Cor ejus ab humano commutetur, et cor fer detur ei : et septem tempora mutentur super eum.
4:14
In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio : donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum.
4:15
Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex : tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi : tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.
4:16
Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, cpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora : et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex, ait : Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit : Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit.
4:17
Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cujus altitudo pertingit ad clum, et aspectus illius in omnem terram ;
4:18
et rami ejus pulcherrimi, et fructus ejus nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes besti agri, et in ramis ejus commorantes aves cli :
4:19
tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti : et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad clum, et potestas tua in terminos univers terr.
4:20
Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de clo, et dicere : Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum ejus in terra dimittite, et vinciatur ferro et re in herbis foris, et rore cli conspergatur, et cum feris sit pabulum ejus, donec septem tempora mutentur super eum :
4:21
hc est interpretatio sententi Altissimi, qu pervenit super dominum meum regem,
4:22
Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fnum ut bos comedes, et rore cli infunderis : septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
4:23
Quod autem prcepit ut relinqueretur germen radicum ejus, id est arboris : regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse clestem.
4:24
Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum : forsitan ignoscet delictis tuis.
4:25
Omnia hc venerunt super Nabuchodonosor regem.
4:26
Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat.
4:27
Responditque rex, et ait : Nonne hc est Babylon magna, quam ego dificavi in domum regni, in robore fortitudinis me, et in gloria decoris mei ?
4:28
Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de clo ruit : Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex : Regnum tuum transibit a te,
4:29
et ab hominibus ejicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua : fnum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
4:30
Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et fnum ut bos comedit, et rore cli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium.
4:31
Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad clum levavi, et sensus meus redditus est mihi : et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi : quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem.
4:32
Et omnes habitatores terr apud eum in nihilum reputati sunt : juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cli quam in habitatoribus terr : et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei : Quare fecisti ?
4:33
In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni : et figura mea reversa est ad me, et optimates mei et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum : et magnificentia amplior addita est mihi.
4:34
Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cli : quia omnia opera ejus vera, et vi ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Błogosławić będę Pana, że dał mi radę. Nawet w nocy poucza mnie serce moje. Mam zawsze Pana przed sobą, Gdy On jest po prawicy mojej, nie zachwieję się. Dlatego weseli się serce moje i raduje się dusza moja, Nawet ciało moje spoczywać będzie bezpiecznie ...
Ps 16:7-9

W Chrystusie

Odpowiedział mu Jezus: Ja jestem droga i prawda, i żywot, nikt nie przychodzi do Ojca, tylko przeze mnie.
Jan 14:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W More koło Sychem było bardzo znane drzewo terebintu (I Mojż 12:6).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

My wszyscy tedy, z odsłoniętym obliczem, oglądając jak w zwierciadle chwałę Pana, zostajemy przemienieni w ten sam obraz, z chwały w chwałę, jak to sprawia Pan, który jest Duchem.
II Kor 3:18


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić