„I zamienię ich ziemię w spustoszenie, bo dopuścili się przestępstwa, mówi Pan BÓG.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Księga Ezechiela 15,8

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 5:11

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
1Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, 2et aperiens os suum docebat eos dicens : 3Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum clorum. 4Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram. 5Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur. 6Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur. 7Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur. 8Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt. 9Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur. 10Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum clorum. 11Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me : 12gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in clis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. 13Vos estis sal terr. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. 14Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, 15neque accedunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. 16Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in clis est. 17Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere. 18Amen quippe dico vobis, donec transeat clum et terra, jota unum aut unus apex non prteribit a lege, donec omnia fiant. 19Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno clorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno clorum. 20Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum, et pharisorum, non intrabitis in regnum clorum. 21Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio. 22Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehenn ignis. 23Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te : 24relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum. 25Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris. 26Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. 27Audistis quia dictum est antiquis : Non mchaberis. 28Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mchatus est eam in corde suo. 29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in gehennam. 30Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. 31Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. 32Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mchari : et qui dimissam duxerit, adulterat. 33Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua. 34Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per clum, quia thronus Dei est : 35neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis : 36neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. 37Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est. 38Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente. 39Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, prbe illi et alteram : 40et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium : 41et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. 42Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris. 43Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. 44Ego autem dico vobis : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos : 45ut sitis filii Patris vestri, qui in clis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos. 46Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ? 47Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ? 48Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester clestis perfectus est.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Są jak straszak na polu ogórkowym, nie mówią, trzeba je nosić, bo nie mogą chodzić. Nie bójcie się ich, bo nie mogą szkodzić, lecz nie mogą też nic dobrego uczynić.
Jer 10:5

W Chrystusie

Odpowiedział mu Jezus: Ja jestem droga i prawda, i żywot, nikt nie przychodzi do Ojca, tylko przeze mnie.
Jan 14:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Prawo spisane przez Mojżesza musiało być czytane co 7 lat podczas Święta Szałasów (V Mojż 31:9-13).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

I wrócą odkupieni przez Pana, a pójdą na Syjon z radosnym śpiewem. Wieczna radość owionie ich głowę, dostąpią wesela i radości, a troska i wzdychanie znikną.
Iz 35:10


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić