Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 3:1

Evangelium secundum Matthæum
Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : [Vox clamantis in deserto :Parate viam Domini ;rectas facite semitas ejus.]
Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locust, et mel silvestre.
Videns autem multos pharisorum, et sadducorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrah.
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, qu non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Ego quidem baptizo vos in aqua in pnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.