Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 27:36
Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
Evangelium secundum Matthæum
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.
Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Isral :
Jesus autem stetit ante prsidem, et interrogavit eum prses, dicens : Tu es rex Judorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.
Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
Respondens autem prses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.
Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis prses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.
Tunc milites prsidis suscipientes Jesum in prtorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :
et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judorum.
Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.
Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
et dicentes : Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud redificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Isral est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petr sciss sunt,
Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terrmotu, et his qu fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimatha, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :
et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
Altera autem die, qu est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisi ad Pilatum,
dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.
Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.