„Izali dziś nie pszeniczne żniwa? Będę wzywał Pana, a puści gromy i dżdże, a dowiecie się, i obaczycie, jaka jest wielka złość wasza, którejście się dopuścili przed oczyma Pańskiemi, żądając sobie króla.”

Biblia Gdańska (1632): 1 Samuelowa 12,17

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 26:3

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
26:1
Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :
26:2
Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
26:3
Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :
26:4
et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
26:5
Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
26:6
Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
26:7
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
26:8
Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hc ?
26:9
potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
26:10
Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.
26:11
Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
26:12
Mittens enim hc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
26:13
Amen dico vobis, ubicumque prdicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hc fecit in memoriam ejus.
26:14
Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :
26:15
et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
26:16
Et exinde qurebat opportunitatem ut eum traderet.
26:17
Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?
26:18
At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
26:19
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
26:20
Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
26:21
Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
26:22
Et contristati valde, cperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?
26:23
At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
26:24
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : v autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
26:25
Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
26:26
Cnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.
26:27
Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
26:28
Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
26:29
Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
26:30
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
26:31
Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
26:32
Postquam autem resurrexero, prcedam vos in Galilam.
26:33
Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
26:34
Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
26:35
Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
26:36
Tunc venit Jesus cum illis in villam, qu dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
26:37
Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedi, cpit contristari et mstus esse.
26:38
Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.
26:39
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
26:40
Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?
26:41
Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
26:42
Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
26:43
Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.
26:44
Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
26:45
Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
26:46
Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.
26:47
Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
26:48
Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
26:49
Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
26:50
Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
26:51
Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
26:52
Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
26:53
An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?
26:54
Quomodo ergo implebuntur Scriptur, quia sic oportet fieri ?
26:55
In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
26:56
Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scriptur prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
26:57
At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scrib et seniores convenerant.
26:58
Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
26:59
Principes autem sacerdotum, et omne concilium, qurebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :
26:60
et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
26:61
et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum redificare illud.
26:62
Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, qu isti adversum te testificantur ?
26:63
Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
26:64
Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cli.
26:65
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :
26:66
quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.
26:67
Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
26:68
dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
26:69
Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilo eras.
26:70
At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.
26:71
Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.
26:72
Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.
26:73
Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.
26:74
Tunc cpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
26:75
Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bój się ich, bo Ja jestem z tobą, aby cię ratować! - mówi Pan.
Jer 1:8

W Chrystusie

Nasza zaś ojczyzna jest w niebie, skąd też Zbawiciela oczekujemy, Pana Jezusa Chrystusa,
Fil 3:20

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Kiedy podczas nadchodzącego wielkiego ucisku dwaj prorocy zostaną zabici ludzie na ziemi posyłać będą sobie z tego powodu podarki i prezenty (Obj 11:10).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Błogosławieni, którzy się smucą, albowiem oni będą pocieszeni.
Mat 5:4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić