„Ci mają jeden zamysł, a potęgę i władzę swą dają oni Bestii.”

Biblia Tysiąclecia: Apokalipsa św. Jana 17,13

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 25:1

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
25:1
Tunc simile erit regnum clorum decem virginibus : qu accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et spons.
25:2
Quinque autem ex eis erant fatu, et quinque prudentes :
25:3
sed quinque fatu, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :
25:4
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
25:5
Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
25:6
Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
25:7
Tunc surrexerunt omnes virgines ill, et ornaverunt lampades suas.
25:8
Fatu autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostr extinguuntur.
25:9
Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
25:10
Dum autem irent emere, venit sponsus : et qu parat erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
25:11
Novissime vero veniunt et reliqu virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.
25:12
At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.
25:13
Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
25:14
Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
25:15
Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.
25:16
Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
25:17
Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
25:18
Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
25:19
Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
25:20
Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
25:21
Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
25:22
Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
25:23
Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
25:24
Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :
25:25
et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.
25:26
Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :
25:27
oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
25:28
Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :
25:29
omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
25:30
Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
25:31
Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis su :
25:32
et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hdis :
25:33
et statuet oves quidem a dextris suis, hdos autem a sinistris.
25:34
Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :
25:35
esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
25:36
nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.
25:37
Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?
25:38
quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
25:39
aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
25:40
Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
25:41
Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem ternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :
25:42
esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non desistis mihi potum :
25:43
hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
25:44
Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?
25:45
Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
25:46
Et ibunt hi in supplicium ternum : justi autem in vitam ternam.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Lecz Paweł zszedł na dół, przypadł doń i objąwszy go, rzekł: Nie trwóżcie się, bo on żyje.
Dz 20:10

W Chrystusie

Mianowicie, że poganie są współdziedzicami i członkami jednego ciała i współuczestnikami obietnicy w Chrystusie Jezusie przez ewangelię...
Efez 3:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Etiopski eunuch któremu Filip głosił Ewangelię był Zarządcą Skarbów Królowej Etiopii (Dz 8:27).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić