Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 24:50

Evangelium secundum Matthæum
Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei dificationes templi.
Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sculi ?
Audituri enim estis prlia, et opiniones prliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hc fieri, sed nondum est finis :
consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilenti, et fames, et terrmotus per loca :
Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Et prdicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
Cum ergo videritis abominationem desolationis, qu dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.
Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophet : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.
Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.
Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stell cadent de clo, et virtutes clorum commovebuntur :
et tunc parebit signum Filii hominis in clo : et tunc plangent omnes tribus terr : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cli cum virtute multa et majestate.
Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis clorum usque ad terminos eorum.
Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est stas :
sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit No in arcam,
Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?