„Aleście wy Chrystusowi, a Chrystus Boży.”

Biblia Gdańska: 1 Koryntów 3,23

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 24:3

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
24:1
Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei dificationes templi.
24:2
Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
24:3
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sculi ?
24:4
Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :
24:5
multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.
24:6
Audituri enim estis prlia, et opiniones prliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hc fieri, sed nondum est finis :
24:7
consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilenti, et fames, et terrmotus per loca :
24:8
hc autem omnia initia sunt dolorum.
24:9
Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
24:10
Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
24:11
Et multi pseudoprophet surgent, et seducent multos.
24:12
Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :
24:13
qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
24:14
Et prdicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
24:15
Cum ergo videritis abominationem desolationis, qu dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :
24:16
tunc qui in Juda sunt, fugiant ad montes :
24:17
et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
24:18
et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
24:19
V autem prgnantibus et nutrientibus in illis diebus !
24:20
Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :
24:21
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
24:22
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.
24:23
Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.
24:24
Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophet : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
24:25
Ecce prdixi vobis.
24:26
Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.
24:27
Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.
24:28
Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquil.
24:29
Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stell cadent de clo, et virtutes clorum commovebuntur :
24:30
et tunc parebit signum Filii hominis in clo : et tunc plangent omnes tribus terr : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cli cum virtute multa et majestate.
24:31
Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis clorum usque ad terminos eorum.
24:32
Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est stas :
24:33
ita et vos cum videritis hc omnia, scitote quia prope est, in januis.
24:34
Amen dico vobis, quia non prteribit generatio hc, donec omnia hc fiant.
24:35
Clum et terra transibunt, verba autem mea non prteribunt.
24:36
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli clorum, nisi solus Pater.
24:37
Sicut autem in diebus No, ita erit et adventus Filii hominis :
24:38
sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit No in arcam,
24:39
et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.
24:40
Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.
24:41
Du molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.
24:42
Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
24:43
Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
24:44
Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
24:45
Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?
24:46
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
24:47
Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
24:48
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :
24:49
et cperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :
24:50
veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :
24:51
et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A Józef rzekł do nich: Nie bójcie się! Czyż ja jestem na miejscu Boga?
I Mojż 50:19

W Chrystusie

Tym zaś, którzy go przyjęli, dał prawo stać się dziećmi Bożymi, tym, którzy wierzą w imię jego,
Jan 1:12

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Podczas poświęcenia Świątyni Bożej, Salomon złożył 22.000 wołów i 120.000 owiec na ofiarę (I Król 8:62-63).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić