„A gdy siał, padło jedno na drogę i przyleciało ptactwo, i zjadło je.”

Biblia Warszawska: Ewangelia św. Marka 4,4

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 24:19

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
1Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei dificationes templi. 2Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. 3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sculi ? 4Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat : 5multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent. 6Audituri enim estis prlia, et opiniones prliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hc fieri, sed nondum est finis : 7consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilenti, et fames, et terrmotus per loca : 8hc autem omnia initia sunt dolorum. 9Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. 11Et multi pseudoprophet surgent, et seducent multos. 12Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum : 13qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 14Et prdicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio. 15Cum ergo videritis abominationem desolationis, qu dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat : 16tunc qui in Juda sunt, fugiant ad montes : 17et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua : 18et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. 19V autem prgnantibus et nutrientibus in illis diebus ! 20Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato : 21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. 22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi. 23Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere. 24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophet : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. 25Ecce prdixi vobis. 26Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. 27Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis. 28Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquil. 29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stell cadent de clo, et virtutes clorum commovebuntur : 30et tunc parebit signum Filii hominis in clo : et tunc plangent omnes tribus terr : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cli cum virtute multa et majestate. 31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis clorum usque ad terminos eorum. 32Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est stas : 33ita et vos cum videritis hc omnia, scitote quia prope est, in januis. 34Amen dico vobis, quia non prteribit generatio hc, donec omnia hc fiant. 35Clum et terra transibunt, verba autem mea non prteribunt. 36De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli clorum, nisi solus Pater. 37Sicut autem in diebus No, ita erit et adventus Filii hominis : 38sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit No in arcam, 39et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis. 40Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur. 41Du molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur. 42Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. 43Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 44Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. 45Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ? 46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. 47Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. 48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire : 49et cperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis : 50veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat : 51et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bój się ich, bo Ja jestem z tobą, aby cię ratować! - mówi Pan.
Jer 1:8

W Chrystusie

Tajemnicę woli swojej, aby z nastaniem pełni czasów wykonać ją i w Chrystusie połączyć w jedną całość wszystko, i to, co jest na niebiosach, i to, co jest na ziemi w nim...
Efez 1:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Bóg ukazał się Salomonowi 3 razy (I Król 11:9-13).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Nie bój się, bom Ja z tobą, nie lękaj się, bom Ja Bogiem twoim! Wzmocnię cię, a dam ci pomoc, podeprę cię prawicą sprawiedliwości swojej.
Iz 41:10


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić