Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 23:15

Evangelium secundum Matthæum
Omnia ergo qucumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.
Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.
Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
V autem vobis scrib et pharisi hypocrit, quia clauditis regnum clorum ante homines ! vos enim non intratis, nec intrountes sinitis intrare.
V vobis scrib et pharisi hypocrit, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.
V vobis scrib et pharisi hypocrit, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehenn duplo quam vos.
V vobis duces cci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templo, debet.
Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
V vobis scrib et pharisi hypocrit, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis qu graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hc oportuit facere, et illa non omittere.
V vobis scrib et pharisi hypocrit, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !
Pharise cce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
V vobis scrib et pharisi hypocrit, quia similes estis sepulchris dealbatis, qu a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !
Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
V vobis scrib et pharisi hypocrit, qui dificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :
ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachari, filii Barachi, quem occidistis inter templum et altare.
Jerusalem, Jerusalem, qu occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?
Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.