„Jezus mu powiedział: Przejrzyj, twoja wiara cię uzdrowiła.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Ewangelia Łukasza 18,42

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 2:9

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
2:1
Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,
2:2
dicentes : Ubi est qui natus est rex Judorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.
2:3
Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.
2:4
Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
2:5
At illi dixerunt : In Bethlehem Jud : sic enim scriptum est per prophetam :
2:6
[Et tu Bethlehem terra Juda,nequaquam minima esin principibus Juda :ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Isral.]
2:7
Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stell, qu apparuit eis :
2:8
et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
2:9
Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
2:10
Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
2:11
Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
2:12
Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
2:13
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in gyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes qurat puerum ad perdendum eum.
2:14
Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in gyptum :
2:15
et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex gypto vocavi filium meum.
2:16
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
2:17
Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem :
2:18
[Vox in Rama audita estploratus, et ululatus multus :Rachel plorans filios suos,et noluit consolari, quia non sunt.]
2:19
Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in gypto,
2:20
dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Isral : defuncti sunt enim qui qurebant animam pueri.
2:21
Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Isral.
2:22
Audiens autem quod Archelaus regnaret in Juda pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galil.
2:23
Et veniens habitavit in civitate qu vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazarus vocabitur.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A Józef rzekł do nich: Nie bójcie się! Czyż ja jestem na miejscu Boga?
I Mojż 50:19

W Chrystusie

Tym zaś, którzy go przyjęli, dał prawo stać się dziećmi Bożymi, tym, którzy wierzą w imię jego,
Jan 1:12

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Gdy Sarze powiedziano (niektórzy przypuszczają że osobą która jej to mówiła był sam Jezus) o tym że będzie miała jeszcze syna w jej starym wieku zaśmiała się (I Mojż 18:12-15). Urodziła później Izaaka którego imię znaczy "śmiech".Śmiejąca się Sara

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić