Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 18:22
Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
Evangelium secundum Matthæum
In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno clorum ?
et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum clorum.
qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
V mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen v homini illi, per quem scandalum venit.
Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem ternum.
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in clis semper vident faciem Patris mei, qui in clis est.
Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit qurere eam qu erravit ?
Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, qu non erraverunt.
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
Quod si non audierit eos : dic ecclesi. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
Amen dico vobis, qucumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in clo : et qucumque solveritis super terram, erunt soluta et in clo.
Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in clis est.
Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?
Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia qu habebat, et reddi.
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.
Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Videntes autem conservi ejus qu fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia qu facta fuerant.
Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :
Sic et Pater meus clestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.