„Twoje zęby są jak stado strzyżonych owiec, gdy wychodzą z kąpieli; wszystkie mają bliźnięta i nie ma żadnej niepłodnej wśród nich.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Pieśń nad pieśniami 4,2

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 17:7

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
1Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum : 2et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. 3Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eli unum. 5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite. 6Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. 7Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere. 8Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. 9Et descendentibus illis de monte, prcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. 10Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scrib dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ? 11At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia. 12Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo qucumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. 13Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. 14Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam spe cadit in ignem, et crebro in aquam. 15Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 16Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me. 17Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dmonium, et curatus est puer ex illa hora. 18Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ? 19Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. 20Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. 21Conversantibus autem eis in Galila, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum : 22et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. 23Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ? 24Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prvenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terr a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ? 25Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. 26Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Czy nie przykazałem ci: Bądź mocny i mężny? Nie bój się i Nie lękaj się, bo Pan, Bóg twój, będzie z tobą wszędzie, dokądkolwiek pójdziesz.
Joz 1:9

W Chrystusie

Ale w tym wszystkim zwyciężamy przez tego, który nas umiłował.
Rzym 8:37

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Dom Kanclerza (skryby) Jonatana zamieniono na więzienie (Jer 37:15, Jer 37:20).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić