Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 16:27
Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
Evangelium secundum Matthæum
Et accesserunt ad eum pharisi et sadduci tentantes : et rogaverunt eum ut signum de clo ostenderet eis.
Faciem ergo cli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum qurit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jon prophet. Et relictis illis, abiit.
Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?
Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisorum et sadducorum ?
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisorum et sadducorum.
Venit autem Jesus in partes Csare Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?
At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in clis est.
Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram dificabo Ecclesiam meam, et port inferi non prvalebunt adversus eam.
Et tibi dabo claves regni clorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in clis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in clis.
Exinde cpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea qu Dei sunt, sed ea qu hominum.
Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, anim vero su detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.