Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 14:14
Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
Evangelium secundum Matthæum
et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.
Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turb, secut sunt eum pedestres de civitatibus.
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam prteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
Et cum jussisset turbam discumbere super fnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in clum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et prcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et pr timore clamaverunt.
At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.
Videns vero ventum validum, timuit : et cum cpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.
Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modic fidei, quare dubitasti ?
Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :
et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.