„A on powiedział do nich: Zarzućcie sieć po prawej stronie łodzi, a znajdziecie. Zarzucili więc i nie mogli jej wyciągnąć z powodu mnóstwa ryb.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Ewangelia Jana 21,6

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 1:10

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
1:1
Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.
1:2
Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus.
1:3
Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
1:4
Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
1:5
Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem.
1:6
David autem rex genuit Salomonem ex ea qu fuit Uri.
1:7
Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
1:8
Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam.
1:9
Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
1:10
Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.
1:11
Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.
1:12
Et post transmigrationem Babylonis : Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
1:13
Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
1:14
Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
1:15
Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.
1:16
Jacob autem genuit Joseph virum Mari, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.
1:17
Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim : et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim : et a transmigratione Bayblonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.
1:18
Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
1:19
Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
1:20
Hc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
1:21
Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
1:22
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem :
1:23
Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
1:24
Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut prcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
1:25
Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

I macie pełnię w nim; On jest głową wszelkiej nadziemskiej władzy i zwierzchności,
Kol 2:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Sara jest najczęściej wymienianą kobietą w Biblii (59 razy), na drugim miejscu znajduje się Rachela która została wymieniona 47 razy.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić