„Rzekli tedy: Jestże kto z pokoleń Izraelskich, coby nie przyszedł do Pana do Masfa? a oto, nie przyszedł był nikt do obozu z Jabes Galaad do zgromadzenia.”

Biblia Gdańska (1632): Sędziów 21,8

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Marka 2:1

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Marcum
2:1
Et iterum intravit Capharnaum post dies,
2:2
et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
2:3
Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
2:4
Et cum non possent offerre eum illi pr turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
2:5
Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
2:6
Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :
2:7
Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
2:8
Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?
2:9
Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?
2:10
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
2:11
tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
2:12
Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.
2:13
Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
2:14
Et cum prteriret, vidit Levi Alphi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.
2:15
Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.
2:16
Et scrib et pharisi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?
2:17
Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.
2:18
Et erant discipuli Joannis et pharisi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?
2:19
Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
2:20
Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.
2:21
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
2:22
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.
2:23
Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cperunt progredi, et vellere spicas.
2:24
Pharisi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?
2:25
Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?
2:26
quomodo introibit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?
2:27
Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
2:28
Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A Gedaliasz, syn Achikama, syna Szafana, przysiągł im i ich ludziom tak: Nie bójcie się być poddanymi Chaldejczyków; zostańcie w kraju i służcie królowi babilońskiemu, a dobrze wam będzie!
Jer 40:9

W Chrystusie

Bóg zaś daje dowód swojej miłości ku nam przez to, że kiedy byliśmy jeszcze grzesznikami, Chrystus za nas umarł.
Rzym 5:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Każda ofiara z pokarmów (zboża) musiała zostać posolona (III Mojż 2:13).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A urodzi syna i nadasz mu imię Jezus; albowiem On zbawi lud swój od grzechów jego.
Mat 1:21


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić