„Ukochany mój przez otwór włożył rękę swą, a serce me zadrżało z jego powodu.”

Biblia Tysiąclecia: Pieśń nad pieśniami 5,4

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 9:2

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
1Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dmonia, et ut languores curarent. 2Et misit illos prdicare regnum Dei, et sanare infirmos. 3Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. 4Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. 5Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. 6Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. 7Audivit autem Herodes tetrarcha omnia qu fiebant ab eo, et hsitabat eo quod diceretur 8a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit. 9Et ait Herodes : Joannem ego decollavit : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et qurebat videre eum. 10Et reversi Apostoli, narraverunt illi qucumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaid. 11Quod cum cognovissent turb, secut sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. 12Dies autem cperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque qu circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus. 13Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. 14Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. 15Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes. 16Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in clum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. 17Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. 18Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turb ? 19At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero unus propheta de prioribus surrexit. 20Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei. 21At ille increpans illos, prcepit ne cui dicerent hoc, 22dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. 23Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. 24Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. 25Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ? 26Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. 27Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. 28Factum est autem post hc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. 29Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens. 30Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, 31visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. 32Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. 33Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Prceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eli : nesciens quid diceret. 34Hc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem. 35Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. 36Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his qu viderant. 37Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. 38Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi : 39et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum : 40et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. 41Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum. 42Et cum accederet, elisit illum dmonium, et dissipavit. 43Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. 44Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus qu faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. 45At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo. 46Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. 47At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, 48et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. 49Respondens autem Joannes dixit : Prceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum. 50Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 51Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. 52Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. 53Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. 54Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de clo, et consumat illos ? 55Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis. 56Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. 57Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris. 58Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 59Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. 60Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei. 61Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his qu domi sunt. 62Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Są jak straszak na polu ogórkowym, nie mówią, trzeba je nosić, bo nie mogą chodzić. Nie bójcie się ich, bo nie mogą szkodzić, lecz nie mogą też nic dobrego uczynić.
Jer 10:5

W Chrystusie

Według tego jak zostaliście nauczeni. W nim ugruntowani, budowani i umacniani w wierze; w niej obfitując wśród dziękczynienia.
NBG Kol 2:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Kiedy Dawid wyszedł do bitwy z Goliatem miał ze sobą swoją procę i 5 płaskich kamieni (I Sam 17:40). Goliat miał ze sobą tarczę, miecz, włócznię i oszczep (I Sam 17:41, I Sam 17:45).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pamiętaj o Nim na wszystkich swoich drogach, a On prostować będzie twoje ścieżki!
Przyp 3:6


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić