„Z czym mam się stawić przed PANEM i pokłonić się Bogu najwyższemu? Czy mam stawić się przed nim z ofiarami całopalnymi i jednorocznymi cielcami?”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Księga Micheasza 6,6

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 9:1

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
9:1
Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dmonia, et ut languores curarent.
9:2
Et misit illos prdicare regnum Dei, et sanare infirmos.
9:3
Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
9:4
Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
9:5
Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
9:6
Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
9:7
Audivit autem Herodes tetrarcha omnia qu fiebant ab eo, et hsitabat eo quod diceretur
9:8
a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit.
9:9
Et ait Herodes : Joannem ego decollavit : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et qurebat videre eum.
9:10
Et reversi Apostoli, narraverunt illi qucumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaid.
9:11
Quod cum cognovissent turb, secut sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.
9:12
Dies autem cperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque qu circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus.
9:13
Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
9:14
Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
9:15
Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes.
9:16
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in clum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
9:17
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
9:18
Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turb ?
9:19
At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero unus propheta de prioribus surrexit.
9:20
Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei.
9:21
At ille increpans illos, prcepit ne cui dicerent hoc,
9:22
dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
9:23
Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
9:24
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.
9:25
Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ?
9:26
Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.
9:27
Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
9:28
Factum est autem post hc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
9:29
Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.
9:30
Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
9:31
visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
9:32
Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
9:33
Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Prceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eli : nesciens quid diceret.
9:34
Hc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
9:35
Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.
9:36
Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his qu viderant.
9:37
Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
9:38
Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi :
9:39
et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :
9:40
et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.
9:41
Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum.
9:42
Et cum accederet, elisit illum dmonium, et dissipavit.
9:43
Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.
9:44
Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus qu faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
9:45
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.
9:46
Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.
9:47
At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,
9:48
et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.
9:49
Respondens autem Joannes dixit : Prceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum.
9:50
Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
9:51
Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
9:52
Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.
9:53
Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
9:54
Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de clo, et consumat illos ?
9:55
Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.
9:56
Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
9:57
Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris.
9:58
Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
9:59
Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
9:60
Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
9:61
Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his qu domi sunt.
9:62
Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wtedy odezwał się anioł Pański do Eliasza: Zejdź z nim, Nie bój się go. Podniósł się więc i zszedł z nim do króla,
II Król 1:15

W Chrystusie

Bo obietnice Boże, ile ich było, w nim znalazły swoje "Tak"; dlatego też przez niego mówimy "Amen" ku chwale Bożej.
II Kor 1:20

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Większość z nas wie że Kain był pierwszą osobą która zabiła inną osobę (przez to że zabił swojego brata) (I Mojż 4:9), ale czy wiesz że Lamech był drugą osobą która powiedziała że kogoś zabiła (większość tłumaczeń tłumaczy słowa Lamecha: "zabiłbym" ale w oryginale jest tam zwrot "zabiłem") (NBG I Mojż 4:23).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić