„We wszystkim stawiaj siebie jako wzór dobrych czynów, w nauczaniu okazuj prawość, powagę, czystość,”

Biblia Przekład Toruński: List do Tytusa 2,7

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 6:28

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
6:1
Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
6:2
Quidam autem pharisorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?
6:3
Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ?
6:4
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?
6:5
Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
6:6
Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
6:7
Observabant autem scrib et pharisi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
6:8
Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
6:9
Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?
6:10
Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.
6:11
Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
6:12
Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
6:13
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) :
6:14
Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomum,
6:15
Matthum, et Thomam, Jacobum Alphi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,
6:16
et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.
6:17
Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Juda, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
6:18
qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
6:19
Et omnis turba qurebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
6:20
Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
6:21
Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.
6:22
Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
6:23
Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in clo : secundum hc enim faciebant prophetis patres eorum.
6:24
Verumtamen v vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
6:25
V vobis, qui saturati estis : quia esurietis. V vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.
6:26
V cum benedixerint vobis homines : secundum hc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
6:27
Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
6:28
Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
6:29
Et qui te percutit in maxillam, prbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
6:30
Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert qu tua sunt, ne repetas.
6:31
Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
6:32
Et si diligitis eos qui vos diligunt, qu vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt.
6:33
Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, qu vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt.
6:34
Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, qu gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fnerantur, ut recipiant qualia.
6:35
Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
6:36
Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
6:37
Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
6:38
Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
6:39
Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest ccus ccum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ?
6:40
Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
6:41
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, qu in oculo tuo est, non consideras ?
6:42
aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
6:43
Non est enim arbor bona, qu facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum.
6:44
Unaquque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam.
6:45
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
6:46
Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis qu dico ?
6:47
Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit :
6:48
similis est homini dificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram.
6:49
Qui autem audit, et non facit, similis est homini dificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bójcie się; jesteście więcej warci niż wiele wróbli.
Mat 10:31

W Chrystusie

Bo zakon Ducha, który daje życie w Chrystusie Jezusie, uwolnił cię od zakonu grzechu i śmierci.
Rzym 8:2

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W skórze Hioba podczas jego "próby" znajdowały się robaki - Job 7:5.
Hiob

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Dobry jest Pan, ostoją jest w dniu ucisku; on zna tych, którzy mu ufają,
Nah 1:7


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić