Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 6:24
Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
Evangelium secundum Lucam
Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ?
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?
Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?
Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) :
Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomum,
Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Juda, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in clo : secundum hc enim faciebant prophetis patres eorum.
V vobis, qui saturati estis : quia esurietis. V vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.
Et qui te percutit in maxillam, prbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
Et si diligitis eos qui vos diligunt, qu vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt.
Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, qu vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt.
Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, qu gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fnerantur, ut recipiant qualia.
Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest ccus ccum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ?
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, qu in oculo tuo est, non consideras ?
aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
Unaquque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam.
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
similis est homini dificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram.
Qui autem audit, et non facit, similis est homini dificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.