Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 3:3
Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
Evangelium secundum Lucam
Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Csaris, procurante Pontio Pilato Judam, tetrarcha autem Gali Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Itur, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilin tetrarcha,
sub principibus sacerdotum Anna et Caipha : factum est verbum Domini super Joannem, Zachari filium, in deserto.
sicut scriptum est in libro sermonum Isai prophet : [Vox clamantis in deserto :Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus :
omnis vallis implebitur,et omnis mons, et collis humiliabitur :et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
Dicebat ergo ad turbas qu exibant ut baptizarentur ab ipso : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
Facite ergo fructus dignos pnitenti, et ne cperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrah.
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat.
Interrogabant autem eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos ? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendiis vestris.
Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,
respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni :
cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis qu fecit Herodes,
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est clum :
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de clo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,