Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 2:7
Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
Evangelium secundum Lucam
Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Csare Augusto ut describeretur universus orbis.
Ascendit autem et Joseph a Galila de civitate Nazareth in Judam, in civitatem David, qu vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in prsepio : quia non erat eis locus in diversorio.
Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in clum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus qu audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Isral : et Spiritus Sanctus erat in eo.
Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Isral, et in signum cui contradicetur :
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
Et hc vidua usque ad annos octoginta quatuor : qu non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
Et hc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Isral.
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilam in civitatem suam Nazareth.
Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes qurebamus te.
Et ait ad illos : Quid est quod me qurebatis ? nesciebatis quia in his qu Patris mei sunt, oportet me esse ?
Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hc in corde suo.