„Bez naturalnych uczuć, niedotrzymujący umów, oszczerczy, niepowściągliwi, okrutni, niemiłujący tego, co dobre,”

Biblia Przekład Toruński: 2 List do Tymoteusza 3,3

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 2:1

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
2:1
Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Csare Augusto ut describeretur universus orbis.
2:2
Hc descriptio prima facta est a prside Syri Cyrino :
2:3
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
2:4
Ascendit autem et Joseph a Galila de civitate Nazareth in Judam, in civitatem David, qu vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
2:5
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prgnante.
2:6
Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
2:7
Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in prsepio : quia non erat eis locus in diversorio.
2:8
Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
2:9
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
2:10
Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
2:11
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
2:12
Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in prsepio.
2:13
Et subito facta est cum angelo multitudo militi clestis laudantium Deum, et dicentium :
2:14
[Gloria in altissimis Deo,et in terra pax hominibus bon voluntatis.]
2:15
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in clum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
2:16
Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in prsepio.
2:17
Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
2:18
Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his qu dicta erant a pastoribus ad ipsos.
2:19
Maria autem conservabat omnia verba hc, conferens in corde suo.
2:20
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus qu audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
2:21
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
2:22
Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
2:23
sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :
2:24
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
2:25
Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Isral : et Spiritus Sanctus erat in eo.
2:26
Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
2:27
Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
2:28
et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :
2:29
[Nunc dimittis servum tuum Domine,secundum verbum tuum in pace :
2:30
quia viderunt oculi mei salutare tuum,
2:31
quod parasti ante faciem omnium populorum :
2:32
lumen ad revelationem gentium,et gloriam plebis tu Isral.]
2:33
Et erat pater ejus et mater mirantes super his qu dicebantur de illo.
2:34
Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Isral, et in signum cui contradicetur :
2:35
et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
2:36
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
2:37
Et hc vidua usque ad annos octoginta quatuor : qu non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
2:38
Et hc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Isral.
2:39
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilam in civitatem suam Nazareth.
2:40
Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.
2:41
Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Pasch.
2:42
Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
2:43
consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
2:44
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
2:45
Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
2:46
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
2:47
Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
2:48
Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes qurebamus te.
2:49
Et ait ad illos : Quid est quod me qurebatis ? nesciebatis quia in his qu Patris mei sunt, oportet me esse ?
2:50
Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
2:51
Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hc in corde suo.
2:52
Et Jesus proficiebat sapientia, et tate, et gratia apud Deum et homines.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Są jak straszak na polu ogórkowym, nie mówią, trzeba je nosić, bo nie mogą chodzić. Nie bójcie się ich, bo nie mogą szkodzić, lecz nie mogą też nic dobrego uczynić.
Jer 10:5

W Chrystusie

I macie pełnię w nim; On jest głową wszelkiej nadziemskiej władzy i zwierzchności,
Kol 2:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Hebrajskie imię Jozue tłumaczone jest na grecki jako Jezus.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Albowiem wytrwałości wam potrzeba, abyście, gdy wypełnicie wolę Bożą, dostąpili tego, co obiecał.
Hebr 10:36


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić