Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 12:19
Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
Evangelium secundum Lucam
Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cpit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento pharisorum, quod est hypocrisis.
Quoniam qu in tenebris dixistis, in lumine dicentur : et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prdicabitur in tectis.
Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hc non habent amplius quid faciant.
Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam : ita dico vobis, hunc timete.
sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere : multis passeribus pluris estis vos.
Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei :
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his qu possidet.
Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit :
Et dixit : Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia qu nata sunt mihi, et bona mea,
et dicam anim me : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.
Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : qu autem parasti, cujus erunt ?
Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis, nolite solliciti esse anim vestr quid manducetis, neque corpori quid induamini.
Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis ?
Considerate lilia quomodo crescunt : non laborant, neque nent : dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
Si autem fnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit : quanto magis vos pusill fidei ?
Vendite qu possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in clis : quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis : ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes : amen dico vobis, quod prcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ?
Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire : et cperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari :
veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non prparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis :
qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
dividentur : pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit.
Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.