„Tą mądrością jest księga przykazań Boga i Prawo trwające na wieki. Wszyscy, którzy się go trzymają, żyć będą. Którzy je zaniedbują, pomrą.”

Biblia Tysiąclecia: Księga Barucha 4,1

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 11:1

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
11:1
Et factum est : cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
11:2
Et ait illis : Cum oratis, dicite : Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
11:3
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
11:4
Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
11:5
Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes,
11:6
quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
11:7
et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse, jam ostrium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi.
11:8
Et si ille perseveraverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
11:9
Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; qurite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.
11:10
Omnis enim qui petit, accipit : et qui qurit, invenit : et pulsanti aperietur.
11:11
Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ?
11:12
aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?
11:13
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de clo dabit spiritum bonum petentibus se ?
11:14
Et erat ejiciens dmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dmonium, locutus est mutus, et admirat sunt turb.
11:15
Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe dmoniorum ejicit dmonia.
11:16
Et alii tentantes, signum de clo qurebant ab eo.
11:17
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
11:18
Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dmonia.
11:19
Si autem ego in Beelzebub ejicio dmonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
11:20
Porro si in digito Dei ejicio dmonia : profecto pervenit in vos regnum Dei.
11:21
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea qu possidet.
11:22
Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
11:23
Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit.
11:24
Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, qurens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi.
11:25
Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
11:26
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
11:27
Factum est autem, cum hc diceret : extollens vocem qudam mulier de turba dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera qu suxisti.
11:28
At ille dixit : Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
11:29
Turbis autem concurrentibus cpit dicere : Generatio hc, generatio nequam est : signum qurit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jon prophet.
11:30
Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
11:31
Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terr audire sapientiam Salomonis : et ecce plus quam Salomon hic.
11:32
Viri Ninivit surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia pnitentiam egerunt ad prdicationem Jon, et ecce plus quam Jonas hic.
11:33
Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
11:34
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
11:35
Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebr sint.
11:36
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
11:37
Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
11:38
Pharisus autem cpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
11:39
Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisi, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
11:40
Stulti nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit ?
11:41
Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.
11:42
Sed v vobis, pharisis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et prteritis judicium et caritatem Dei : hc autem oportuit facere, et illa non omittere.
11:43
V vobis, pharisis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
11:44
V vobis, quia estis ut monumenta, qu non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
11:45
Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hc dicens etiam contumeliam nobis facis.
11:46
At ille ait : Et vobis legisperitis v : quia oneratis homines oneribus, qu portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
11:47
V vobis, qui dificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.
11:48
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem dificatis eorum sepulchra.
11:49
Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur :
11:50
ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
11:51
a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachari, qui periit inter altare et dem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
11:52
V vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scienti : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
11:53
Cum autem hc ad illos diceret, cperunt pharisi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,
11:54
insidiantes ei, et qurentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wtedy rzekłem do was: Nie bójcie się ich, ani się nie lękajcie;
V Mojż 1:29

W Chrystusie

Byliście bowiem niegdyś ciemnością, a teraz jesteście światłością w Panu. Postępujcie jako dzieci światłości ...
Efez 5:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Og król Baszanu miał żelazne łoże długie na 9 łokci i szerokie na 4 łokcie (według różnych szacunków 1 łokieć = około 40-45 cm) (V Mojż 3,11).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić