„Dnia onego, mówi Pan zastępów, wzowie każdy towarzysza swego pod winnicę i pod figę.”

Biblia Brzeska: Księga Zachariasza 3,10

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 4:53

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
4:1
Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes
4:2
(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
4:3
reliquit Judam, et abiit iterum in Galilam.
4:4
Oportebat autem eum transire per Samariam.
4:5
Venit ergo in civitatem Samari, qu dicitur Sichar, juxta prdium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
4:6
Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
4:7
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.
4:8
(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
4:9
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judus cum sis, bibere a me poscis, qu sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judi Samaritanis.
4:10
Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
4:11
Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ?
4:12
Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?
4:13
Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in ternum :
4:14
sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aqu salientis in vitam ternam.
4:15
Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
4:16
Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.
4:17
Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ;
4:18
quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.
4:19
Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.
4:20
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
4:21
Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
4:22
Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judis est.
4:23
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales qurit, qui adorent eum.
4:24
Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
4:25
Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
4:26
Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor te.
4:27
Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quris ? aut, Quid loqueris cum ea ?
4:28
Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :
4:29
Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia qucumque feci : numquid ipse est Christus ?
4:30
Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
4:31
Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
4:32
Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
4:33
Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
4:34
Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
4:35
Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia alb sunt jam ad messem.
4:36
Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam ternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
4:37
In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
4:38
Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
4:39
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia qucumque feci.
4:40
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
4:41
Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
4:42
Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
4:43
Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilam.
4:44
Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
4:45
Cum ergo venisset in Galilam, exceperunt eum Galili, cum omnia vidissent qu fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.
4:46
Venit ergo iterum in Cana Galil, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
4:47
Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Juda in Galilam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.
4:48
Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
4:49
Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
4:50
Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
4:51
Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.
4:52
Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.
4:53
Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.
4:54
Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Juda in Galilam.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Tak więc z ufnością możemy mówić: Pan jest pomocnikiem moim, nie będę się lękał; Cóż może mi uczynić człowiek?
Hebr 13:6

W Chrystusie

A jeśli dziećmi, to i dziedzicami, dziedzicami Bożymi, a współdziedzicami Chrystusa, jeśli tylko razem z nim cierpimy, abyśmy także razem z nim uwielbieni byli.
Rzym 8:17

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Prorok Izajasz miał żonę o której wiemy tylko tyle że Biblia wspomina ją jako "prorokini" (Iz 8:3). Izajasz miał z nią przynajmniej 2 synów: Maher Szalal-Chasz Baz (Iz 8:3) i Szeariaszubem (Iz 7:3).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić