Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 3:30
Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
Evangelium secundum Joannem
Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hc signa facere, qu tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris su iterato introire et renasci ?
Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.
amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ternam.
Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.
Post hc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
Erat autem et Joannes baptizans, in nnon, juxta Salim : quia aqu mult erant illic, et veniebant et baptizabantur.
Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.
Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de clo venit, super omnes est.
Qui credit in Filium, habet vitam ternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.