„Czterdzieści mi lat było, kiedy mię słał Mojżesz, sługa PANSKI, z Kadesbarny, żebym wypatrował ziemię, i powiedziałem mu, co mi się zdała prawda.”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Jozuego 14,7

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 3:24

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
3:1
Erat autem homo ex pharisis, Nicodemus nomine, princeps Judorum.
3:2
Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hc signa facere, qu tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
3:3
Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
3:4
Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris su iterato introire et renasci ?
3:5
Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
3:6
Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
3:7
Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.
3:8
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.
3:9
Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hc fieri ?
3:10
Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Isral, et hc ignoras ?
3:11
amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
3:12
Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis clestia, credetis ?
3:13
Et nemo ascendit in clum, nisi qui descendit de clo, Filius hominis, qui est in clo.
3:14
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :
3:15
ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam ternam.
3:16
Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ternam.
3:17
Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
3:18
Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
3:19
Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.
3:20
Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :
3:21
qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
3:22
Post hc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
3:23
Erat autem et Joannes baptizans, in nnon, juxta Salim : quia aqu mult erant illic, et veniebant et baptizabantur.
3:24
Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
3:25
Facta est autem qustio ex discipulis Joannis cum Judis de purificatione.
3:26
Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
3:27
Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de clo.
3:28
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.
3:29
Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
3:30
Illum oportet crescere, me autem minui.
3:31
Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de clo venit, super omnes est.
3:32
Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.
3:33
Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
3:34
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
3:35
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
3:36
Qui credit in Filium, habet vitam ternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I ten rzekł: Posłuchajcie uważnie, wszyscy Judejczycy i wy, mieszkańcy Jeruzalemu, i ty, królu Jehoszafacie! Tak mówi do was Pan: Wy się nie bójcie i nie lękajcie tej licznej tłuszczy! Gdyż nie wasza to wojna, ale Boża.
II Kron 20:15

W Chrystusie

W nim mamy odkupienie przez krew jego, odpuszczenie grzechów, według bogactwa łaski jego,
Efez 1:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Biblii znajduje się 8 ludzi których imiona składają się z 2 liter: Ir – (I Kron 7:12), Og – (IV Mojż 21:33), On – (IV Mojż 16:1), So – (II Król 17:4) i aż czterech mężczyzn noszących imię Uz – (I Mojż 10:23, I Mojż 22:21, I Mojż 36:28, I Kron 1:17).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić