„Albowiem ilu z was zostało ochrzczonych w Chrystusa, w Chrystusa jesteście obleczeni.”

Biblia Przekład Toruński: List do Galacjan 3,27

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 14:9

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
14:1
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
14:2
In domo Patris mei mansiones mult sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum.
14:3
Et si abiero, et prparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis.
14:4
Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
14:5
Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ?
14:6
Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
14:7
Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
14:8
Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
14:9
Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ?
14:10
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba qu ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
14:11
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ?
14:12
alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera qu ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado.
14:13
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio.
14:14
Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
14:15
Si diligitis me, mandata mea servate :
14:16
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in ternum,
14:17
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
14:18
Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos.
14:19
Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me : quia ego vivo, et vos vivetis.
14:20
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
14:21
Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
14:22
Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis tepisum, et non mundo ?
14:23
Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ;
14:24
qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris.
14:25
Hc locutus sum vobis apud vos manens.
14:26
Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia qucumque dixero vobis.
14:27
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
14:28
Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est.
14:29
Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis.
14:30
Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
14:31
Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Choćby rozbili przeciwko mnie obozy, Nie ulęknie się serce moje, Choćby wojna wybuchła przeciw mnie, Nawet wtedy będę ufał.
Ps 27:3

W Chrystusie

I znaleźć się w nim, nie mając własnej sprawiedliwości, opartej na zakonie, lecz tę, która się wywodzi z wiary w Chrystusa, sprawiedliwość z Boga, na podstawie wiary ...
Filipian 3:9

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Prorok Natan nadał Salomonowi imię "Jedida" co oznacza "Umiłowany przez Pana" (II Sam 12:25).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić