„Szydzą z królów, śmieją się z książąt, śmieją się z każdej twierdzy; sypią dookoła wały i zdobywają ją.”

Biblia Warszawska: Księga Habakuka 1,10

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 10:36

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
10:1
Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
10:2
Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
10:3
Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.
10:4
Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
10:5
Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.
10:6
Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
10:7
Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
10:8
Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
10:9
Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
10:10
Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
10:11
Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
10:12
Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propri, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;
10:13
mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
10:14
Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me me.
10:15
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.
10:16
Et alias oves habeo, qu non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
10:17
Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
10:18
Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
10:19
Dissensio iterum facta est inter Judos propter sermones hos.
10:20
Dicebant autem multi ex ipsis : Dmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?
10:21
Alii dicebant : Hc verba non sunt dmonium habentis : numquid dmonium potest ccorum oculos aperire ?
10:22
Facta sunt autem Encnia in Jerosolymis, et hiems erat.
10:23
Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
10:24
Circumdederunt ergo eum Judi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.
10:25
Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera qu ego facio in nomine Patris mei, hc testimonium perhibent de me :
10:26
sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
10:27
Oves me vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :
10:28
et ego vitam ternam do eis, et non peribunt in ternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
10:29
Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.
10:30
Ego et Pater unum sumus.
10:31
Sustulerunt ergo lapides Judi, ut lapidarent eum.
10:32
Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?
10:33
Responderunt ei Judi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
10:34
Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?
10:35
Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :
10:36
quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?
10:37
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
10:38
Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
10:39
Qurebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.
10:40
Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;
10:41
et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
10:42
Omnia autem qucumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł jej anioł: Nie bój się, Mario, znalazłaś bowiem łaskę u Boga.
Łuk 1:30

W Chrystusie

Paweł, z woli Bożej apostoł Chrystusa Jezusa, do świętych w Efezie i wierzących w Chrystusa Jezusa
Efez 1:1

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Dolina Siddim była pełna dziur ze smołą (I Mojż 14:10).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Drogoście kupieni; nie stawajcie się niewolnikami ludzi.
I Kor 7:23


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić