Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 1:22
Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
Evangelium secundum Joannem
Quotquot autem receperunt eum,dedit eis potestatem filios Dei fieri,his qui credunt in nomine ejus :
Et Verbum caro factum est,et habitavit in nobis :et vidimus gloriam ejus,gloriam quasi unigeniti a Patreplenum grati et veritatis.
Joannes testimonium perhibet de ipso,et clamat dicens :Hic erat quem dixi :Qui post me venturus est,ante me factus est :quia prior me erat.
Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?
Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?
Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de clo, et mansit super eum.
Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?
Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
Invenit Philippus Nathanal, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophet, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
Vidit Jesus Nathanal venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Isralita, in quo dolus non est.
Dicit ei Nathanal : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis clum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.