Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 9:1
Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
Actus Apostolorum
Saulus autem adhuc spirans minarum et cdis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas : ut si quos invenisset hujus vi viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
Qui dixit : Quis es, domine ? Et ille : Ego sum Jesus, quem tu persequeris : durum est tibi contra stimulum calcitrare.
Et Dominus ad eum : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixit ad illum in visu Dominus : Anania. At ille ait : Ecce ego, Domine.
Et Dominus ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus : et qure in domo Jud Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat.
Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem :
Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Isral.
Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit : Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squam, et visum recepit : et surgens baptizatus est.
Et cum accepisset cibum, confortatus est.Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud : et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ?
Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
Not autem fact sunt Saulo insidi eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
Ecclesia quidem per totam Judam, et Galilam, et Samariam habebat pacem, et dificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lydd.
Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine neam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.
Et ait illi Petrus : nea, sanat te Dominus Jesus Christus : surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
In Joppe autem fuit qudam discipula, nomine Tabitha, qu interpretata dicitur Dorcas. Hc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat.
Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cnaculo.
Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes : Ne pigriteris venire ad nos.
Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cnaculum : et circumsteterunt illum omnes vidu flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.
Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit.