„Ogłoście święty post, zwołajcie zgromadzenie, zbierzcie starców i wszystkich mieszkańców ziemi w domu PANA, waszego Boga, i wołajcie do PANA:”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Księga Joela 1,14

Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 8:12

Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
8:1
Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia qu erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Jud et Samari prter Apostolos.
8:2
Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
8:3
Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
8:4
Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
8:5
Philippus autem descendens in civitatem Samari, prdicabant illis Christum.
8:6
Intendebant autem turb his qu a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa qu faciebat.
8:7
Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
8:8
Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
8:9
Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samari, dicens se esse aliquem magnum :
8:10
cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, qu vocatur magna.
8:11
Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
8:12
Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
8:13
Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhrebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
8:14
Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
8:15
Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :
8:16
nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
8:17
Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
8:18
Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
8:19
dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
8:20
Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
8:21
Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
8:22
Pnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hc cogitatio cordis tui.
8:23
In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
8:24
Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum qu dixistis.
8:25
Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
8:26
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam qu descendit ab Jerusalem in Gazam : hc est deserta.
8:27
Et surgens abiit. Et ecce vir thiops, eunuchus, potens Candacis regin thiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :
8:28
et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
8:29
Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.
8:30
Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis qu legis ?
8:31
Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
8:32
Locus autem Scriptur quem legebat, erat hic : [Tamquam ovis ad occisionem ductus est :et sicus agnus coram tondente se, sine voce,sic non aperuit os suum.
8:33
In humilitate judicium ejus sublatum est.Generationem ejus quis enarrabit ?quoniam tolletur de terra vita ejus.]
8:34
Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?
8:35
Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
8:36
Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?
8:37
Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
8:38
Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
8:39
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
8:40
Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Csaream.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wszelką troskę swoją złóżcie na niego, gdyż On ma o was staranie.
I Piotr 5:7

W Chrystusie

Który nas wyrwał z mocy ciemności i przeniósł do Królestwa Syna swego umiłowanego,
Kol 1:13

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W całej Biblii nie ma ani jednego miejsca w którym byłaby zanotowana rozmowa pomiędzy Adamem i Ewą.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić