Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 6:7
Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
Actus Apostolorum
In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Grcorum adversus Hebros, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano vidu eorum.
Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est quum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
Surrexerunt autem quidam de synagoga qu appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano :
Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemi in Moysen et in Deum.
Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem :
audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.