„dla zaspokojenia swej chciwości obłudnymi słowami was sprzedadzą ci, na których wyrok potępienia od dawna jest w mocy, a zguba ich nie śpi.”

Biblia Tysiąclecia: 2 List św. Piotra 2,3

Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 1:8

Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
1Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, qu cpit Jesus facere et docere 2usque in diem qua prcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est : 3quibus et prbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. 4Et convescens, prcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum : 5quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. 6Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Isral ? 7Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta qu Pater posuit in sua potestate : 8sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Juda, et Samaria, et usque ad ultimum terr. 9Et cum hc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum. 10Cumque intuerentur in clum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, 11qui et dixerunt : Viri Galili, quid statis aspicientes in clum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in clum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in clum. 12Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. 13Et cum introissent in cnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomus, et Matthus, Jacobus Alphi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. 14Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. 15In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti) : 16Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prdixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum : 17qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. 18Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus. 19Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. 20Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter. 21Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, 22incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. 23Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam. 24Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, 25accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prvaricatus est Judas ut abiret in locum suum. 26Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam : et annumeratus est cum undecim Apostolis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bój się, bo Ja jestem z tobą. Ze Wschodu przywiodę twoje potomstwo i z Zachodu zgromadzę cię.
Iz 43:5

W Chrystusie

Bo obietnice Boże, ile ich było, w nim znalazły swoje "Tak"; dlatego też przez niego mówimy "Amen" ku chwale Bożej.
II Kor 1:20

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Miasto Jerycho było znane także jako "miasto drzew palmowych (miasto palm)".

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić