Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 1:24
Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
Actus Apostolorum
quibus et prbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
Et convescens, prcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum :
quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Isral ?
sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Juda, et Samaria, et usque ad ultimum terr.
Cumque intuerentur in clum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
qui et dixerunt : Viri Galili, quid statis aspicientes in clum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in clum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in clum.
Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.
Et cum introissent in cnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomus, et Matthus, Jacobus Alphi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.
Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti) :
Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prdixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum :
Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus.
Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.
Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter.
Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,
incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prvaricatus est Judas ut abiret in locum suum.
Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam : et annumeratus est cum undecim Apostolis.