Clementine Vulgate
Księga: 2 List do Tymoteusza 4:4
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Secunda
Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Secunda
Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :
prdica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
In reliquo reposita est mihi corona justiti, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.Festina ad me venire cito.
Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prdicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.
Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cleste, cui gloria in scula sculorum. Amen.
Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.