„Pewnego dnia Elkana składał ofiarę. Dał wtedy żonie swej Peninnie, wszystkim jej synom i córkom po części ze składanej ofiary.”

Biblia Tysiąclecia: 1 Księga Samuela 1,4

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 List do Tymoteusza 1:12

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Secunda
1:1
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vit, qu est in Christo Jesu,
1:2
Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
1:3
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
1:4
desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
1:5
recordationem accipiens ejus fidei, qu est in te non ficta, qu et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
1:6
Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, qu est in te per impositionem manuum mearum.
1:7
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
1:8
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :
1:9
qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, qu data est nobis in Christo Jesu ante tempora scularia.
1:10
Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :
1:11
in quo positus sum ego prdicator, et Apostolus, et magister gentium.
1:12
Ob quam causam etiam hc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
1:13
Formam habe sanorum verborum, qu a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
1:14
Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
1:15
Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
1:16
Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia spe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :
1:17
sed cum Romam venisset, sollicite me qusivit, et invenit.
1:18
Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie troszczcie się o nic, ale we wszystkim w modlitwie i błaganiach z dziękczynieniem powierzcie prośby wasze Bogu.
Fil 4:6

W Chrystusie

Albo czy nie wiecie, że ciało wasze jest świątynią Ducha Świętego, który jest w was i którego macie od Boga, i że nie należycie też do siebie samych?
I Kor 6:19

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Plany Świątyni Bożej, to jest plany jak ma zostać ona zbudowana zostały umieszczone w umyśle Dawida przez Ducha Świętego (I Kron 28:12).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić