„Słuchajcie, którzyście daleko, com uczynił, a bliscy poznajcie moc moję!”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Izajasza 33,13

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 List do Koryntian 5:12

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Secunda
5:1
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod dificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, ternam in clis.
5:2
Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, qu de clo est, superindui cupientes :
5:3
si tamen vestiti, non nudi inveniamur.
5:4
Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.
5:5
Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.
5:6
Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino
5:7
(per fidem enim ambulamus, et non per speciem) :
5:8
audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et prsentes esse ad Dominum.
5:9
Et ideo contendimus, sive absentes, sive prsentes, placere illi.
5:10
Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
5:11
Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
5:12
Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
5:13
Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis.
5:14
Caritas enim Christi urget nos : stimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt :
5:15
et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
5:16
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
5:17
Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.
5:18
Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis,
5:19
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
5:20
Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
5:21
Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I Nie bójcie się tych, którzy zabijają ciało, ale duszy zabić nie mogą; bójcie się raczej tego, który może i duszę i ciało zniszczyć w piekle.
Mat 10:28

W Chrystusie

W którym mamy odkupienie, odpuszczenie grzechów.
Kol 1:14

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jakub nadał miastu Betel jego nazwę. Przed tym miasto to nosiło nazwę Luz (I Mojż 28:19).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić