„Tedy mu rzekł Jezus: Pódź precz, szatanie. Abowiem napisano jest: Panu Bogu twemu kłaniać się będziesz a jemu samemu służyć będziesz.”

Biblia Jakuba Wujka: Ewangelia wg św. Mateusza 4,10

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 35:1

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Paralipomenon
35:1
Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi :
35:2
et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini :
35:3
Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Isral sanctificabatur Domino, locutus est : Ponite arcam in sanctuario templi, quod dificavit Salomon filius David rex Isral, nequaquam enim eam ultra portabitis : nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Isral.
35:4
Et prparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut prcepit David rex Isral, et descripsit Salomon filius ejus.
35:5
Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,
35:6
et sanctificati immolate Phase : fratres etiam vestros, ut possint juxta verba qu locutus est Dominus in manu Moysi facere, prparate.
35:7
Dedit prterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et hdos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia : hc de regis universa substantia.
35:8
Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
35:9
Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanal fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.
35:10
Prparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo : Levit quoque in turmis, juxta regis imperium.
35:11
Et immolatum est Phase : asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levit detraxerunt pelles holocaustorum :
35:12
et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi : de bobus quoque fecerunt similiter.
35:13
Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est : pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt univers plebi :
35:14
sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt, nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati, unde Levit sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
35:15
Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta prceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis : janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio : quam ob rem et fratres eorum Levit paraverunt eis cibos.
35:16
Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta prceptum regis Josi.
35:17
Feceruntque filii Isral, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus.
35:18
Non fuit Phase simile huic in Isral a diebus Samuelis prophet : sed nec quisquam de cunctis regibus Isral fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Jud et Isral qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem.
35:19
Octavodecimo anno regni Josi hoc Phase celebratum est.
35:20
Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex gypti ad pugnandum in Charcamis juxta Euphraten : et processit in occursum ejus Josias.
35:21
At ille, missis ad eum nuntiis, ait : Quid mihi et tibi est, rex Juda ? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire prcepit : desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
35:22
Noluit Josias reverti, sed prparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei : verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
35:23
Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis : Educite me de prlio, quia oppido vulneratus sum.
35:24
Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem : mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.
35:25
Jeremias maxime : cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in prsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Isral : Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
35:26
Reliqua autem sermonum Josi, et misericordiarum ejus, qu lege prcepta sunt Domini,
35:27
opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Isral.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Są jak straszak na polu ogórkowym, nie mówią, trzeba je nosić, bo nie mogą chodzić. Nie bójcie się ich, bo nie mogą szkodzić, lecz nie mogą też nic dobrego uczynić.
Jer 10:5

W Chrystusie

Chrystus wyzwolił nas, abyśmy w tej wolności żyli. Stójcie więc niezachwianie i nie poddawajcie się znowu pod jarzmo niewoli.
Gal 5:1

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Noe wybudował pierwszy ołtarz w Biblii (I Mojż 8:20).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Bez wiary zaś nie można podobać się Bogu; kto bowiem przystępuje do Boga, musi uwierzyć, że On istnieje i że nagradza tych, którzy go szukają.
Hebr 11:6


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić