„Izali nie mamy mocy wodzić z sobą siestry żony, jako i ini apostołowie, i bracia Pańscy, i Kefas?”

Biblia Brzeska: 1 List św. Pawła do Koryntian 9,5

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 20:37

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Paralipomenon
20:1
Post hc congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum.
20:2
Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes : Venit contra te multitudo magna de his locis qu trans mare sunt, et de Syria : et ecce consistunt in Asasonthamar, qu est Engaddi.
20:3
Josaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et prdicavit jejunium universo Juda.
20:4
Congregatusque est Judas ad deprecandum Dominum : sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum.
20:5
Cumque stetisset Josaphat in medio ctu Juda et Jerusalem, in domo Domini ante atrium novum,
20:6
ait : Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in clo, et dominaris cunctis regnis gentium : in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
20:7
Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terr hujus coram populo tuo Isral, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum ?
20:8
Habitaveruntque in ea, et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes :
20:9
Si irruerint super nos mala, gladius judicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum : et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies.
20:10
Nunc igitur, ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Isral ut transirent quando egrediebantur de gypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos,
20:11
e contrario agunt, et nituntur ejicere nos de possessione quam tradidisti nobis.
20:12
Deus noster, ergo non judicabis eos ? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, qu irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
20:13
Omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis.
20:14
Erat autem Jahaziel filius Zachari filii Banai filii Jehiel filii Mathani, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini, in medio turb,
20:15
et ait : Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat : hc dicit Dominus vobis : Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem : non est enim vestra pugna, sed Dei.
20:16
Cras descendetis contra eos : ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Jeruel.
20:17
Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem : nolite timere, nec paveatis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.
20:18
Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum.
20:19
Porro Levit de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Isral voce magna in excelsum.
20:20
Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue : profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit : Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem : credite in Domino Deo vestro, et securi eritis : credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.
20:21
Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent : Confitemini Domino quoniam in ternum misericordia ejus.
20:22
Cumque cpissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam : et percussi sunt.
20:23
Namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores Seir, ut interficerent et delerent eos : cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus.
20:24
Porro Juda, cum venisset ad speculam qu respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere.
20:25
Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum : inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre pr prd magnitudine.
20:26
Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis : etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in prsentem diem.
20:27
Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum ltitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis.
20:28
Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini.
20:29
Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Isral.
20:30
Quievitque regnum Josaphat, et prbuit ei Deus pacem per circuitum.
20:31
Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum cum regnare cpisset : viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi.
20:32
Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens qu placita erant coram Domino.
20:33
Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.
20:34
Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, qu digessit in libros regum Isral.
20:35
Post hc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Isral, cujus opera fuerunt impiissima.
20:36
Et particeps fuit ut facerent naves qu irent in Tharsis : feceruntque classem in Asiongaber.
20:37
Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens : Quia habuisti fdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bój się, bo już nie doznasz zawstydzenia, i nie zrażaj się, bo już nie zostaniesz zhańbiona, gdyż zapomnisz o hańbie swojej młodości i nie będziesz pamiętać opłakanego stanu twojego wdowieństwa.
Iz 54:4

W Chrystusie

Nie wy mnie wybraliście, ale Ja was wybrałem i przeznaczyłem was, abyście szli i owoc wydawali i aby owoc wasz był trwały, by to, o cokolwiek byście prosili Ojca w imieniu moim, dał wam.
Jan 15:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Bożą Świątynie pomagało budować 30.000 Izraelitów. Pracowali oni na zmiany. Czyli 10.000 osób pracowało przez jeden miesiąc, a potem mieli 2 miesiące wolnego (I Król 5:13-14).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić