Clementine Vulgate
Księga: 1 List do Koryntian 3:7

Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.
Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?
Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ?Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?
Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
Secundum gratiam Dei, qu data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superdificat. Unusquisque autem videat quomodo superdificet.
Si quis autem superdificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fnum, stipulam,
uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sculo, stultus fiat ut sit sapiens.
Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.
Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive prsentia, sive futura : omnia enim vestra sunt :