„Ner zrodził Kisza, Kisz zaś Saula, a Saul zrodził Jehonatana, Malkissuę, Abinadaba i Eszbaala.”

Biblia Warszawska: I Księga Kronik 9,39

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 1 List do Koryntian 15:56

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
15:1
Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prdicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
15:2
per quod et salvamini : qua ratione prdicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
15:3
Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
15:4
et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
15:5
et quia visus est Ceph, et post hoc undecim :
15:6
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
15:7
deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
15:8
novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
15:9
Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
15:10
Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :
15:11
sive enim ego, sive illi : sic prdicamus, et sic credidistis.
15:12
Si autem Christus prdicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?
15:13
Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.
15:14
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prdicatio nostra, inanis est et fides vestra :
15:15
invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
15:16
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
15:17
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.
15:18
Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
15:19
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
15:20
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primiti dormientium,
15:21
quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
15:22
Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
15:23
Unusquisque autem in suo ordine, primiti Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
15:24
Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
15:25
Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
15:26
Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
15:27
Omnia subjecta sunt ei, sine dubio prter eum qui subjecit ei omnia.
15:28
Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
15:29
Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?
15:30
ut quid et nos periclitamur omni hora ?
15:31
Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
15:32
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
15:33
Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
15:34
Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
15:35
Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
15:36
Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
15:37
et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
15:38
Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
15:39
Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
15:40
Et corpora clestia, et corpora terrestria : sed alia quidem clestium gloria, alia autem terrestrium.
15:41
Alia claritas solis, alia claritas lun, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
15:42
sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
15:43
Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
15:44
seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
15:45
Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
15:46
Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
15:47
Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de clo, clestis.
15:48
Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis clestis, tales et clestes.
15:49
Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem clestis.
15:50
Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
15:51
Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
15:52
In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
15:53
Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
15:54
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.
15:55
Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?
15:56
Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.
15:57
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
15:58
Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł jej anioł: Nie bój się, Mario, znalazłaś bowiem łaskę u Boga.
Łuk 1:30

W Chrystusie

Gdyż sam Pan na dany rozkaz, na głos archanioła i trąby Bożej zstąpi z nieba; wtedy najpierw powstaną ci, którzy umarli w Chrystusie...
I Tes 4:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Przyjęło się w tradycji że gdy Noe wysłał gołąbka z Arki aby zobaczyć czy woda opadła już na ziemi on wrócił z gałązką oliwną w dziobie. To nie była właściwie gałązka oliwna tylko listek drzewa oliwnego (I Mojż 8:11).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Nie będą łaknąć ani pragnąć, nie dokuczy im gorący wiatr ni żar słoneczny, bo ten, który lituje się nad nimi, będzie ich prowadził i zawiedzie ich do krynicznych wód.
Iz 49:10


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić