„Wtedy Jezus powiedział do nich: Nie bójcie się! Idźcie, powiedzcie moim braciom, aby poszli do Galilei. Tam mnie ujrzą.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Ewangelia Mateusza 28,10

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 7:31

Tytuł oryginalny
Liber Primus Paralipomenon
7:1
Porro filii Issachar : Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.
7:2
Filii Thola : Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.
7:3
Filii Ozi : Izrahia, de quo nati sunt Michal, et Obadia, et Jol, et Jesia, quinque omnes principes.
7:4
Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad prlium, viri fortissimi, triginta sex millia : multas enim habuerunt uxores, et filios.
7:5
Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
7:6
Filii Benjamin : Bela, et Bechor, et Jadihel, tres.
7:7
Filii Bela : Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi : numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.
7:8
Porro filii Bechor : Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elionai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath : omnes hi filii Bechor.
7:9
Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
7:10
Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar :
7:11
omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prlium procedentes.
7:12
Sepham quoque et Hapham filii Hir : et Hasim filii Aher.
7:13
Filii autem Nephthali : Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
7:14
Porro filius Manasse, Esriel : concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.
7:15
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan : et habuit sororem nomine Maacha : nomen autem secundi, Salphaad, natque sunt Salphaad fili.
7:16
Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares : porro nomen fratris ejus, Sares : et filii ejus, Ulam, et Recen.
7:17
Filius autem Ulam, Badan : hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
7:18
Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.
7:19
Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
7:20
Filii autem Ephraim : Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,
7:21
et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad : occiderunt autem eos viri Geth indigen, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
7:22
Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.
7:23
Ingressusque est ad uxorem suam : qu concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset :
7:24
filia autem ejus fuit Sara, qu dificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.
7:25
Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
7:26
qui genuit Laadan : hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
7:27
de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.
7:28
Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et fili ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.
7:29
Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus : in his habitaverunt filii Joseph, filii Isral.
7:30
Filii Aser : Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.
7:31
Filii autem Baria : Heber, et Melchiel : ipse est pater Barsaith.
7:32
Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.
7:33
Filii Jephlat : Phosech, et Chamaal, et Asoth : hi filii Jephlat.
7:34
Porro filii Somer : Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.
7:35
Filii autem Helem fratris ejus : Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.
7:36
Filii Supha : Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,
7:37
Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.
7:38
Filii Jether : Jephone, et Phaspha, et Ara.
7:39
Filii autem Olla : Aree, et Haniel, et Resia.
7:40
Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum : numerus autem eorum tatis qu apta esset ad bellum, viginti sex millia.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Są jak straszak na polu ogórkowym, nie mówią, trzeba je nosić, bo nie mogą chodzić. Nie bójcie się ich, bo nie mogą szkodzić, lecz nie mogą też nic dobrego uczynić.
Jer 10:5

W Chrystusie

I nas, którzy umarliśmy przez upadki, ożywił wraz z Chrystusem - łaską zbawieni jesteście
Efez 2:5

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Za każdym razem kiedy w Biblii użyte jest słowo "zły" (pojedynczo) kontrastuje ono ze słowem "dobry" w tym samym zdaniu.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Że to jest Bóg, Bóg nasz na wieki wieków. On nas prowadzi poza śmierć
Ps 48:15


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić